 |
Res urbanas maiores esse
quam bellicasSed cum plerique arbitrentur res bellicas maiores esse
quam urbanas, minuenda est haec opinio. Multi enim bella saepe
quaesiverunt propter gloriae cupiditatem, atque id in magnis animis
ingeniisque plerumque contingit, eoque magis, si sunt ad rem
militarem apti et cupidi bellorum gerendorum; vere autem si volumus
iudicare multae res extiterunt urbanae maiores clarioresque quam
bellicae.
Quamvis enim Themistocles iure laudetur et
sit eius nomen quam Solonis illustrius citeturque Salamis
clarissimae testis victoriae, quae anteponatur consilio Solonis ei,
quo primum constituit Areopagitas, non minus praeclarum hoc quam
illud iudicandum est. Illud enim semel profuit, hoc semper proderit
civitati; hoc consilio leges Atheniensium, hoc maiorum instituta
servantur. Et Themistocles quidem nihil dixerit, in quo ipse
Areopagum adiuverit, at ille vere [a] se adiutum Themistoclem; est
enim bellum gestum consilio senatus eius, qui a Solone erat
constitutus.
Licet eadem de Pausania Lysandroque dicere,
quorum rebus gestis quamquam imperium Lacedaemoniis partum putatur,
tamen ne minima quidem ex parte Lycurgi legibus et disciplinae
conferendi sunt; quin etiam ob has ipsas causas et parentiores
habuerunt exercitus et fortiores. |
 |